Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

39 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus ad Jerusalem, et obsidebant eam.

Anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam.

2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas.

Undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas.

3 Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt ; et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.

Cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti.

5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum ; et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath ; et locutus est ad eum judicia.

Persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia.

6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus ; et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis.

7 Oculos quoque Sedeciæ eruit ; et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

Oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem.

8 Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt.

9 Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem.

Et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem.

10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda ; et dedit eis vineas, et cisternas in die illa.

Et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens :

Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens.

12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias ; sed ut voluerit, sic facias ei.

Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei.

13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

Misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis.

14 Miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo.

Miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo.

15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

Ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens.

16 Vade, et dic Abdemelech æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum ; et erunt in conspectu tuo in die illa.

Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa.

17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus ; et non traderis in manus virorum, quos tu formidas ;

Et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas.

18 Sed eruens liberabo te, et gladio non cades ; sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

Sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit