Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

30 Hoc verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

Hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens.

2 Hæc dicit Dominus Deus Israel, dicens : Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro.

Haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro.

3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus ; et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus ; et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum ; et possidebunt eam.

Ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam.

4 Et hæc verba, quæ locutus est Dominus ad Israel et ad Judam ;

Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam.

5 Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus ; formido, et non est pax.

Quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax.

6 Interrogate, et videte si generat masculus ; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

Interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem.

7 Væ, quia magna dies illa, nec est similis ejus ; tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

Vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur.

8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum ; conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni ;

Et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni.

9 Sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

Sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis.

10 Tu ergo ne timeas serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas Israel ; quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum ; et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

Tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet.

11 Quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te ; faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te ; te autem non faciam in consummationem ; sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

Quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius.

12 Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.

Quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua.

13 Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum ; curationum utilitas non est tibi.

Non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent ; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli ; propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

Omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus ; propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua feci hæc tibi.

Quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi.

16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur ; et universi hostes tui in captivitatem ducentur ; et qui te vastant, vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.

17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te Sion : Hæc est, quæ non habebat requirentem.

Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem.

18 Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur.

Haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur.

19 Et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur ; et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

Et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur.

20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

Et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur ; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi, ait Dominus ?

Et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus.

22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

Et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum.

23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet.

Ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet.

24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui ; in novissimo dierum intelligetis ea.

Non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit