Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

21 Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens :

Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens.

2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis præliatur adversum nos ; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.

Interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis.

3 Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciæ ;

Et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae.

4 Hæc dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego convertam vasa belli, quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos, qui obsident vos in circuitu murorum ; et congregabo ea in medio civitatis hujus.

Haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius.

5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.

Et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi.

6 Et percutiam habitatores civitatis hujus, homines et bestiæ pestilentia magna morientur.

Et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae pestilentia magna morientur.

7 Et post hæc ait Dominus : Dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum, et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur ;

Et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur.

8 Et ad populum hunc dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.

Et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis.

9 Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua, quasi spolium.

Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium.

10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus ; in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni.

11 Et domui regis Juda : Audite verba Domini,

Et domui regis Iuda audite verbum Domini.

12 Domus David, hæc dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis ; ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum.

Domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum.

13 Ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus ; qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ?

Ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras.

14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus ; et succendam ignem in saltu ejus ; et devorabit omnia in circuitu ejus.

Et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit