Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

14 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.

Quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis.

2 Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.

Luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit.

3 Majores miserunt minores suos ad aquam ; venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua ; confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita sua.

Maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua.

4 Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ ; operuerunt capita sua.

Propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua.

5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.

Nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba.

6 Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.

Et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba.

7 Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum ; quoniam multæ sunt aversiones nostræ, tibi peccavimus.

Si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus.

8 Expectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis ! quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?

Expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum.

9 Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare ? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos.

Quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos.

10 Hæc dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit : Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.

Haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum.

11 Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum.

Et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum.

12 Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum ; et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea, quoniam gladio, et fame, et peste, consumam eos.

Cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos.

13 Et dixi : A, a, a, Domine Deus : Prophetæ dicunt eis : Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto.

Et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto.

14 Et dicit Dominus ad me : Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo ; non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos ; visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis.

Et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.

15 Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes : Gladius, et fames non erit in terra hac : In gladio et fame consumentur prophetæ illi.

Ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi.

16 Et populi, quibus prophetant, erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos ; ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum, et effundam super eos malum suum.

Et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum.

17 Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant ; quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.

Et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer.

18 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio ; et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta, quoque et sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant.

Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.

19 Numquid projiciens abjecisti Judam ? aut Sion abominata est anima tua ? quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas ? expectavimus pacem, et non est bonum ; et tempus curationis, et ecce turbatio.

Numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio.

20 Cognovimus Domine impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.

Cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi.

21 Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ ; recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.

Ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum.

22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ? aut cœli possunt dare imbres ? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ? tu enim fecisti omnia hæc.

Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit