3 Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum : numquid revertetur ad eam ultra ? Numquid non polluta, et contaminata erit mulier illa ? tu autem fornicata es cum amatoribus multis ; tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
Vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus.
2 Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis ; in viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine ; et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
Leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis.
3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit ; frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.
Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere.
4 Ergo saltem amodo voca me : Pater meus, dux virginitatis meæ tu es ;
Ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es.
5 Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem ? Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
Numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israel ? abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.
Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi.
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia : Ad me revertere ; et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda ;
Et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda.
8 Quia pro eo, quod mœchata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii, et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa.
Quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa.
9 Et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno.
Et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno.
10 Et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.
Et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus.
11 Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione prævaricatricis Judæ.
Et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda.
12 Vade, et clama sermones istos contra Aquilonem, et dices : Revertere aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis ; quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es ; et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
Tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus.
14 Convertimini filii revertentes, dicit Dominus : quia ego vir vester ; et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
Convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion.
15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina.
16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus ; non dicent ultra : Arca testamenti Domini ; neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius ; nec visitabitur, nec fiet ultra.
Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra.
17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini ; et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
In tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis ad terram, quam dedi patribus vestris.
In diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.
19 Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
Ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis.
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus.
Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus.
21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel ; quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
Vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui.
22 Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster.
Convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster.
23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium ; vere in Domino Deo nostro salus Israel.
Vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israhel.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.
Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum.
25 Dormiemus in confusione nostra ; et operiet nos ignominia nostra ; quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad diem hanc ; et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
Dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.