38 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit.
2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
Quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis.
3 Accinge sicut vir lumbos tuos ; interrogabo te, et responde mihi.
Accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? Indica mihi, si habes intelligentiam.
Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam.
5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
Quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam.
6 Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
Super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius.
7 Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
Cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei.
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens,
Quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens.
9 Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
Cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem.
10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
Circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia.
11 Et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?
Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum.
13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?
Et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea.
14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum ;
Restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum.
15 Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ?
Numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti.
17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
Numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti.
18 Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia,
Numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia.
19 In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit ;
In qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit.
20 Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
Ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses ? et numerum dierum tuorum noveras ?
Sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras.
22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ?
Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti.
23 Quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?
Quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli.
24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?
Per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram.
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui.
26 Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur.
27 Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
Ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes.
28 Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
Quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris.
29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
De cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit.
30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
In similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
Numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare.
32 Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terræ consurgere facis ?
Numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis.
33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?
Numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra.
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
Numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te.
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus.
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam.
37 Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?
Quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet.
38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?
Quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur.
39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis.
40 Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
Quando cubant in antris et in specubus insidiantur.
41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?
Quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.