Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

36 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :

Addens quoque Heliu haec locutus est.

2 Sustine me paululum, et indicabo tibi ; adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

Sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.

Repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum.

4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.

Vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi.

5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens ;

Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens.

6 Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

Sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit.

7 Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.

Non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur.

8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,

Et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis.

9 Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

Indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint.

10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat ; et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

Revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate.

11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria ;

Si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria.

12 Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.

Si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia.

13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.

Simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint.

14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.

Morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos.

15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.

Eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius.

16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se ; requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.

Igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

17 Causa tua quasi impii judicata est ; causam judiciumque recipies.

Causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies.

18 Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas ; nec multitudo donorum inclinet te.

Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te.

19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

Depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine.

20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.

Ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.

21 Cave ne declines ad iniquitatem ; hanc enim cœpisti sequi post miseriam.

Cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam.

22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.

Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus.

23 Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?

Quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem.

24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.

Memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri.

25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.

Omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul.

26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram ; numerus annorum ejus inæstimabilis.

Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis.

27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum.

Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum.

28 Qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.

Qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper.

29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,

Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum.

30 Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

Et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet.

31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.

Per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus.

32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.

In manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat.

33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

Adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit