Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

29 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

Addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit.

2 Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?

Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me.

3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris ?

Quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris.

4 Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo ?

Sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.

5 Quando erat Omnipotens mecum : et in circuitu meo pueri mei ?

Quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.

6 Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei ?

Quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei.

7 Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi ?

Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi.

8 Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.

Videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant.

9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.

Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.

10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

Vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat.

11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.

Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi.

12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor.

Quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor.

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

Benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum.

14 Justitia indutus sum : et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

Iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo.

15 Oculus fui cæco, et pes claudo.

Oculus fui caeco et pes claudo.

16 Pater eram pauperum : et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.

Pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.

Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam.

18 Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

Dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies.

19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

Radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea.

20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

Gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.

Qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum.

22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.

Verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum.

23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

Expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24 Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.

Si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram.

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.

Si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit