Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

Respondens autem Baldad Suites dixit.

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus : et super quem non surget lumen illius ?

Numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius.

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere ?

Numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere.

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :

Ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius.

6 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?

Quanto magis homo putredo et filius hominis vermis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit