23 Respondens autem Job, ait :
Respondens autem Iob dixit.
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius.
4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus.
Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus.
5 Ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
Ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
Nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat.
7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
Proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
8 Si ad Orientem iero, non apparet : si ad Occidentem, non intelligam eum.
Si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum : si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
Si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit :
Ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
Vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
Ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
Cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.