Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

Respondens autem Baldad Suites dixit.

2 Usque ad quem finem verba jactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur.

Usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur.

3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis ?

Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis.

4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo ?

Qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo.

5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus ?

Nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius.

6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quæ super eum est, extinguetur.

Lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur.

7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum.

Artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum.

8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.

Inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat.

9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.

Tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis.

10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

Abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam.

11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.

Undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius.

12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.

Adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius.

13 Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.

Devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors.

14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus ; et calcet super eum, quasi rex, interitus.

Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus.

15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est ; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur.

16 Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus.

Deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius.

17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

Memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis.

18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

Expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum.

19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.

Non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius.

20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

In die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror.

21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus, qui ignorat Deum.

Haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit