Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

8 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

Respondens autem Baldad Suites dixit.

2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?

Usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui.

3 Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?

Numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est.

4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ ;

Etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae.

5 Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;

Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus.

6 Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ ;

Si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae.

7 In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

In tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis.

8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.

Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam.

9 (Hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram) ;

Hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.

10 Et ipsi docebunt te ; loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia ;

Et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia.

11 Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?

Numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua.

12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.

Cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit.

13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum ; et spes hypocritæ peribit.

Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit.

14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

Non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius.

15 Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.

Innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget.

16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.

Humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur.

17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

Super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur.

18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.

Si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te.

19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

Haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur.

20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis.

21 Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

Donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo.

22 Qui oderunt te, induentur confusione ; et tabernaculum impiorum non subsistet.

Qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit