Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jonae

(Versiculus)

1 Et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi, dicens :

Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens.

2 Surge, et vade in Niniven civitatem grandem, et prædica in ea ; quia ascendit malitia ejus coram me.

Surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea quia ascendit malitia eius coram me.

3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis ; et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.

Et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.

4 Dominus autem misit ventum magnum in mare ; et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.

Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri.

5 Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum ; et miserunt vasa, quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.

Et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi.

6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.

Et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus.

7 Et dixit vir ad collegam suum : Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes ; et cecidit sors super Jonam.

Et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam.

8 Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis ; quod est opus tuum ? quæ terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?

Et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu.

9 Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cœli ego timeo, qui fecit mare et aridam.

Et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam.

10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? (cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.)

Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis.

11 Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.

Et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat.

12 Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis ; scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.

Et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos.

13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant ; quia mare ibat, et intumescebat super eos.

Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.

14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem ; quia tu Domine, sicut voluisti, fecisti.

Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti.

15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare ; et stetit mare a fervore suo.

Et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.

16 Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit