Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

54 Lauda sterilis quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus, quæ habet virum, dicit Dominus.

Lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus.

2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extend,: ne parcas ; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.

Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida.

3 Ad dexteram enim, et ad lævam penetrabis ; et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.

Ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit.

4 Noli timere quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.

Noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.

5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus ; et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.

Quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur.

6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.

Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus.

7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.

Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.

8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui ; dixit redemptor tuus Dominus.

In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus.

9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

Sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te.

10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur ; dixit miserator tuus Dominus.

Montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus.

11 Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris ;

Paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris.

12 Et ponam jaspidem propugnacula tua ; et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.

Et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.

13 Universos filios tuos doctos a Domino ; et multitudinem pacis filiis tuis.

Universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis.

14 Et in justitia fundaberis ; recede procul a calumnia, quia non timebis ; et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

Et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi.

15 Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.

Ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi.

16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

17 Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur ; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini ; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.

Omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit