Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

15 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.

Onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit.

2 Ascendit domus et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo et super Medaba. Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.

Ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur.

3 In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.

In triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum.

4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque, Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.

Clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi.

5 Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.

Cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.

6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

Aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit.

7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum ; ad torrentem Salicum ducent eos.

Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos.

8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.

Quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius.

9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine, ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.

Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit