8 Et dixit Dominus, ad me. Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare.
Et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare.
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ ;
Et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae.
3 Et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; festina prædari ;
Et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari.
4 Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum.
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :
Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens.
6 Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ.
Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae.
7 Propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus ; et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;
Propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius.
8 Et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
Et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel.
9 Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini ;
Congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini.
10 Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus.
Inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me, sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
Haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens.
12 Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est ; et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis ;
Non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester ;
Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester.
14 Et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
Et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur.
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Liga testimonium signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
Et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum.
18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum qui habitat in monte Sion.
Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion.
19 Et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?
Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis.
20 Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
Et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum.
22 Et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.