Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

2 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.

Verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem.

2 Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,

Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes.

3 Et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem.

4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.

Et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium.

5 Domus Jacob, venite ! et ambulemus in lumine Domini.

Domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini.

6 Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.

Proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt.

7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.

Repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius.

8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.

Et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum.

9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.

Et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis.

10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

Ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.

11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa

Oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem ; et humiliabitur ;

Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur.

13 Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,

Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan.

14 Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,

Et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos.

15 Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,

Et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum.

16 Et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,

Et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est.

17 Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;

Et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa.

18 Et idola penitus conterentur ;

Et idola penitus conterentur.

19 Et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram.

20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.

In die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones.

21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

Et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram.

22 Quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.

Quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit