Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Habacuc

(Versiculus)

2 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem ; et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.

Super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me.

2 Et respondit mihi Dominus, et dixit : Scribe visum, et explana eum super tabulas ; ut percurrat qui legerit eum.

Et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum.

3 Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur ; si moram fecerit, exspecta illum ; quia veniens veniet, et non tardabit.

Quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit.

4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet.

Ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet.

5 Et quomodo vinum potantem decipit ; sic erit vir superbus, et non decorabitur ; qui dilatavit quasi infernus animam suam ; et ipse quasi mors, et non adimpletur ; et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.

Et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos.

6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus ; et dicetur : Væ ei qui multiplicat non sua ? usquequo et aggravat contra se densum lutum ?

Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum.

7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te ; et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis ?

Numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis.

8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea.

Quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea.

9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali.

Vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali.

10 Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.

Cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua.

11 Quia lapis de pariete clamabit ; et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

Quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit.

12 Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate.

Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate.

13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ? Laborabunt enim populi in multo igne ; et gentes in vacuum, et deficient.

Numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient.

14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

Quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare.

15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus.

Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.

16 Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque ; et consopire ; circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.

Repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam.

17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.

Quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea.

18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam ? quia speravit in figmento fictor ejus ut faceret simulacra muta.

Quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta.

19 Væ qui dicit ligno : Expergiscere : Surge, lapidi tacenti ; numquid ipse docere poterit ? Ecce iste coopertus est auro, et argento ; et omnis spiritus non est in visceribus ejus.

Vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius.

20 Dominus autem in templo sancto suo ; sileat a facie ejus omnis terra.

Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit