Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

49 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.

Congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum.

3 Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio.

4 Effusus es sicut aqua. Non crescas ; quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

Effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius.

5 Simeon et Levi fratres : vasa iniquitatis bellantia ;

Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea ; quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum !

In consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax ; et indignatio eorum, quia dura ! dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel.

Maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel.

8 Juda, te laudabunt fratres tui ; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum ; adorabunt te filii patris tui.

Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda. Ad prædam, fili mi, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

Catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum.

10 NON AUFERETUR sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est ; et ipse erit expectatio gentium.

Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, Ó fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum.

Ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

Pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos ;

Isachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona, et terram quod optima ; et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

Vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel.

Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro !

Fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro.

18 SALUTARE tuum expectabo, Domine.

Salutare tuum expectabo Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum ; et ipse accingetur retrorsum.

Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu ; filiæ discurrerunt super murum.

Filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum, et manuum illius per manus potentis Jacob ; inde pastor egressus est lapis Israel.

Sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi, benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum. Fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis, benedictionibus propriis.

Omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum ; sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron hethæi,

Et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei.

30 Contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron hethæo in possessionem sepulchri.

Contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus. Ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua ; ibi et Lia condita jacet.

Ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit ; appositusque est ad populum suum.

Finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit