Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

38 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis chananæi, vocabulo Sue, et accepta uxore, ingressus est ad eam.

Viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

Rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam.

5 Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

Tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ, nequam in conspectu Domini ; et ab eo occisus est.

Fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

Dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

Ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

Et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret.

11 Quamobrem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus ; timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ ; qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

Evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves ;

Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum, et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam ; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

Quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem ; operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

Quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coeam tecum ; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

Ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo.

17 Dixit : Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris ;

Dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

Ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier.

19 Et surgens abiit ; depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

Et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam,

Misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam.

21 Interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix ;

Interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam ; sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

Reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi ; certe mendacii arguere nos non potest ; ego misi hædum quem promiseram, et tu non invenisti eam.

Ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi ; cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

Quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

Qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero ; atque in ipsa effusione infantium, unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

Instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens.

28 Iste egredietur prior.

Iste egreditur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter ; dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? Et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

Illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum ; quem appellavit Zara.

Postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit