36 Hæ sunt autem generationes Esaü, ipse est Edom :
Hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom.
2 Esaü accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi ;
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei.
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth.
4 Peperit autem Ada, Eliphaz ; Basemath genuit Rahuel.
Peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel.
5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esaü qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6 Tulit autem Esaü uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan ; et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob.
7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant ; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
8 Habitavitque Esaü in monte Seir, ipse est Edom.
Habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom.
9 Hæ autem sunt generationes Esaü patris Edom in monte Seir,
Hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir.
10 Et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esaü ; Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
Et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius.
11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez.
12 Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esaü, quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esaü.
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau.
13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza. Hi filii Basemath uxoris Esaü.
Filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau.
14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esaü, quos genuit ei : Jehus et Ihelon et Core.
Isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core.
15 Hi duces filiorum Esaü : filii Eliphaz primogeniti Esaü : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez.
16 Dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae.
17 Hi quoque filii Rahuel filii Esaü : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi autem duces Rahuel in terra Edom ; isti filii Basemath uxoris Esaü.
Hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau.
18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esaü : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core. Hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esaü.
Hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.
19 Isti sunt filii Esaü, et hi duces eorum ; ipse est Edom.
Isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom.
20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan.
21 Et Dison, et Eser, et Disan. Hi duces Horræi, filii Seir, in terra Edom.
Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom.
22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman ; erat autem soror Lotan, Thamna.
Facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna.
23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam.
24 Et hi filii Sebeon : Aïa et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui ;
Et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
25 Habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
Habuitque filium Disan et filiam Oolibama.
26 Et isti filii Dison ; Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
Et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan.
27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
Hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham.
28 Habuit autem filios Disan : Hus, et Aram.
Habuit autem filios Disan Hus et Aran.
29 Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana.
30 Dux Dison, dux Eser, dux Disan. Isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
Dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir.
31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi :
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii.
32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba.
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
Mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra.
34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum.
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab ; et nomen urbis ejus Avith.
Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith.
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha.
37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth.
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor.
39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau ; et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab.
40 Hæc ergo nomina ducum Esaü in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
Haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth.
41 Dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Dux Oolibama dux Ela dux Phinon.
42 Dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Dux Cenez dux Theman dux Mabsar.
43 Dux Magdiel, dux Hiram ; hi duces Edom habitantes in terra imperii sui ; ipse est Esaü pater Idumæorum.
Dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.