26 Orta autem fame super terram, post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara.
2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi.
Apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi.
3 Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi ; tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has ; et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terræ,
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae.
5 Eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
Eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit.
6 Mansit itaque Isaac in Geraris.
Mansit itaque Isaac in Geraris.
7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
Cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
9 Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit ; cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
Et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam.
10 Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :
Dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens.
11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur.
12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum ; benedixitque ei Dominus.
Seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus.
13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est ;
Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est.
14 Habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
Habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini.
15 Omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo,
Omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo.
16 In tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
In tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde.
17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,
Et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi.
18 Rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim ; appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.
Rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam.
20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam.
21 Foderunt autem et alium, et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum, Inimicitias.
Foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias.
22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt ; itaque vocavit nomen ejus, Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
Profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram.
23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee.
24 Ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum ; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
25 Itaque ædificavit ibi altare ; et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum.
Itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum.
26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum.
27 Locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
Locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis.
28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,
Qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus.
29 Ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet ; sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum,
Fecit ergo eis convivium et post cibum et potum.
31 Surgentes mane, juraverunt sibi mutuo ; dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac, annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam.
33 Unde appellavit eum, Abundantiam ; et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
Unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem.
34 Esaü vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci ;
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci.
35 Quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.