Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

22 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham ! Abraham ! At ille respondit : Adsum.

Quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

Ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum ; cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul,

Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul.

5 Dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino ; ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

Dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum ; ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

Tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul.

7 Dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna ; ubi est victima holocausti ?

Dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti.

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter ;

Dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

Veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

Extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

Et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam ; nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

Dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

Levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

Appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens.

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me,

Per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito.

17 Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris ; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum.

18 Et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

Reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo,

His itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo.

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum.

22 Et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

Et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph.

23 Ac Bathuel, de quo nata est Rebecca ; octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

Ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit