Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

20 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur, et peregrinatus est in Geraris.

Profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore sua : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

Dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti ; habet enim virum.

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies.

5 Nonne ipse dixit mihi : Soror mea est ; et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum, feci hoc.

Nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris ; et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

Dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est ; et orabit pro te, et vives ; si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

Nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos, et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

Rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres.

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto ; et interficient me propter uxorem meam ;

Respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam.

12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

Alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham ; reddiditque illi Saram uxorem suam,

Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam.

15 Et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit, habita.

Et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris ; mementoque te deprehensam.

Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt ;

Orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt.

18 Concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

Concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit