Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

17 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens ; ambula coram me, et esto perfectus.

Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

Dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram ; sed appellaberis Abraham ; quia patrem multarum gentium constitui te.

Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

Faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno ; ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : Circumcidetur ex vobis omne masculinum ;

Hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum.

11 Et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

Et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris ; tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra.

Infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra.

13 Eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo ; quia pactum meum irritum fecit.

Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

Dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

Et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

Cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet.

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

Dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

Et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te ; ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde ; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

Super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

Pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ ; universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ ; et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

Tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

Nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

Et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus.

Eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius.

27 Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ, pariter circumcisi sunt.

Et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit