14 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium,
Factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium.
2 Inirent bellum contra Bara, regem Sodomorum, et contra Bersa, regem Gomorrhæ, et contra Sennaab, regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
Inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor.
3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
Omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis.
4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo ; percusseruntque Raphaim in Astaroth-Carnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save-Cariathaim,
Igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim.
6 Et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
Et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine.
7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades ; et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asason-Thamar.
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar.
8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor ; et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri ;
Et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri.
9 Scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti ; quatuor reges adversus quinque.
Scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque.
10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi ; et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem.
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum, et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt ;
Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt.
12 Necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis.
13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner ; hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram.
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo ; et persecutus est usque Dan.
Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan.
15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte ; percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
Et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci.
16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum.
17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus, postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis.
18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi.
19 Benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram ;
Benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram.
20 Et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus.
21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi.
22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
Qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae.
23 Quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram ;
Quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram.
24 Exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre ; isti accipient partes suas.
Exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.