10 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham, et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
Hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madaï, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
Porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma.
4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim.
5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis.
6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan.
7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba, et Dadan.
Filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan.
8 Porro Chus genuit Nemrod ; ipse cœpit esse potens in terra ;
Porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra.
9 Et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
De terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale.
12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim,
At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim.
14 Et Phetrusim, et Chasluim ; de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum,
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum.
16 Et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
Et Iebuseum et Amorreum Gergeseum.
17 Hevæum, et Aracæum, Sinæum,
Eveum et Araceum Sineum.
18 Et Aradium, Samaræum, et Amathæum ; et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
Et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim, usque Lesa.
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
De Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore.
22 Filii Sem : Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram.
23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
Filii Aram Us et Hul et Gether et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
At vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber.
25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra ; et nomen fratris ejus Jectan.
Natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan.
26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
Qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare.
27 Et Aduram, et Uzal, et Decla,
Et Aduram et Uzal Decla.
28 Et Ebal, et Abimaël, Saba,
Et Ebal et Abimahel Saba.
29 Et Ophir, et Hevila, et Jobab ; omnes isti, filii Jectan.
Et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan.
30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones, in gentibus suis.
Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
Hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.