5 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum.
2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis, et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis ; et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni ; genuitque filios et filias.
Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias.
5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
Et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
Vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
Et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
Et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch.
19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
Et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
Et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni.
24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus.
Ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
Vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
Et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium,
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium.
29 Vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Dominus.
Vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
Vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est.
32 Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. n
Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.