47 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem ; facies enim domus respiciebat ad orientem : aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris.
Et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris.
2 Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quæ respiciebat ad orientem ; et ecce aquæ redundantes a latere dextro.
Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro.
3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos ; et traduxit me per aquam usque ad talos.
Cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos.
4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua ;
Rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua.
5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire ; quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari.
6 Et dixit ad me : Certe vidisti fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
Et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis.
7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
Cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
8 Et ait ad me : Aquæ istæ, quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquæ.
Et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae.
9 Et omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet ; et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur et vivent omnia, ad quæ venerit torrens.
Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
10 Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit ; plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ ;
Vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae.
11 In littoribus autem ejus, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
In litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur.
12 Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum ; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus ; per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur ; et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam.
13 Hæc dicit Dominus Deus : Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel ; quia Joseph duplicem funiculum habet.
Haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet.
14 Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus ; super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris ; et cadet terra hæc vobis in possessionem.
Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem.
15 Hic est autem terminus terræ ; ad plagam septentrionalem a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
Hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada.
16 Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quæ est juxta terminum Auran.
Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran.
17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem ; terminus Emath plaga septentrionalis.
Et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis.
18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale, metiemini etiam plagam orientalem.
Porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem.
19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades ; et torrens usque ad mare magnum ; et hæc est plaga ad meridiem australis.
Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis.
20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath ; hæc est plaga maris.
Et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris.
21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel ;
Et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel.
22 Et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum ; et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israel ; vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel.
Et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel.
23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
In tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.