Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

35 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir ; et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

Haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum.

4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris ; et scies quia ego Dominus.

Urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus.

5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ.

Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae.

6 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus : quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur ; et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

Propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te.

7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum ; et auferam de eo euntem, et redeuntem.

Et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem.

8 Et implebo montes ejus occisorum suorum ; in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

Et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent.

9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur ; et scietis quia ego Dominus Deus.

In solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus.

10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas ; cum Dominus esset ibi ;

Eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi.

11 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos ; et notus efficiar per eos cum te judicavero.

Propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero.

12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israel, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.

Et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum.

13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra ; ego audivi.

Et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi.

14 Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam.

Haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam.

15 Sicut gavisus es super hæreditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi ; dissipatus eris mons Seir, et Idumæa omnis ; et scient quia ego Dominus.

Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit