Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : n

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

2 Fili hominis pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel ;

Fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel.

3 Et dices terræ Israel : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum, et impium.

Et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium.

4 Pro eo autem quod occidi in te justum, et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad aquilonem ;

Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem.

5 Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem.

6 Et tu fili hominis ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

Et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis.

7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu ; quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ ; ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

Cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus.

8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

9 Fili hominis propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus.

Fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus.

10 Ut cædat victimas, exacutus est ; ut splendeat, limatus est ; qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.

Ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum.

11 Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu ; iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu interficientis.

Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu

12 Clama, et ulula fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant ; gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super femur,

Clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur.

13 Quia probatus est ; et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.

Quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus.

14 Tu ergo fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum ; hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit,

Tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit.

15 Et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.

Et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem.

16 Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.

Exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus.

17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum.

Quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum.

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

19 Et tu fili hominis pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis ; de terra una egredientur ambæ ; et manu capiet conjecturam, in capite viæ civitatis conjiciet.

Et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet.

20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.

Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam.

21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas ; interrogavit idola, exta consuluit.

Stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit.

22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.

Ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones.

23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans ; ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.

Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.

24 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris ; pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.

Idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini.

25 Tu autem profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita ;

Tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita.

26 Hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam ; nonne hæc est, quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?

Haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit.

27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam ; et hoc non factum est donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.

Iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei

28 Et tu fili hominis propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices : Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te ut interficias, et fulgeas,

Et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro ad occidendum limate ut interficias et fulgeas.

29 Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia ; ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.

Cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.

30 Revertere ad vaginam tuam in loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuæ judicabo te,

Revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te.

31 Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.

Et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum.

32 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terræ, oblivioni traderis ; quia ego Dominus locutus sum.

Igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit