Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt.

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israel.

Vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel.

4 Ecce omnes animæ, meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est ; anima, quæ peccaverit, ipsa morietur.

Ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium, et justitiam,

Et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam.

6 In montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel ; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit ;

In montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit.

7 Et hominem non contristaverit ; pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit ; panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento ;

Et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento.

8 Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit ; ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum ;

Ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum.

9 In præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem ; hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus.

In praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis ;

Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis.

11 Et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem ;

Et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem.

12 Egenum, et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem ;

Egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem.

13 Ad usuram dantem, et amplius accipientem ; numquid vivet ? Non vivet ; cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit.

Ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis ;

Quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis.

15 Super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit ;

Super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit.

16 Et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento ;

Et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento.

17 A pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit ; hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

A pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet.

18 Pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

Pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet, quia filius judicium, et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

Et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet.

20 Anima, quæ peccaverit, ipsa morietur ; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii ; justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium, et justitiam ; vita vivet, et non morietur.

Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur.

22 Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor ; in justitia sua, quam operatus est, vivet.

Omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

Numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat.

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur ; in prævaricatione, qua prævaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.

Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini. Audite ergo, domus Israel : Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

Et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt.

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis ; in injustitia, quam operatus est, morietur.

Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit judicium, et justitiam ; ipse animam suam vivificabit.

Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit.

28 Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

Considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur.

29 Et dicunt filii Israel : Non est æqua via Domini. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ ?

Et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae.

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris ; et non erit vobis in ruinam iniquitas.

Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum, et quare moriemini domus Israel ?

Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel.

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite.

Quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit