Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas ; qui oculos habent ad videndum, et non vident ; et aures ad audiendum, et non audiunt ; quia domus exasperans est.

Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est.

3 Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis ; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant ; quia domus exasperans est.

Tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est.

4 Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum ; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem ; et egredieris per eum.

Ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum.

6 In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris ; faciem tuam velabis, et non videbis terram ; quia portentum dedi te domui Israel.

In conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus ; vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem ; et vespere perfodi mihi parietem manu ; et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

Feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me mane dicens.

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans : Quid tu facis ?

Fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis.

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quæ est in medio eorum.

Dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum ; quomodo feci, sic fiet illis ; in transmigrationem, et in captivitatem ibunt.

Dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt.

12 Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur ; parietem perfodient ut educant eum ; facies ejus operietur ut non videat oculo terram.

Et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram.

13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea ; et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum ; et ipsam non videbit, ibique morietur.

Et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur.

14 Et omnes, qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus dispergam in omnem ventum ; et gladium evaginabo post eos.

Et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

Et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia ; ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur ; et scient quia ego Dominus.

Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione, et mœrore bibe.

Fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Jerusalem in terra Israel : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent ; ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea.

Et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates, quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta ; et scietis quia ego Dominus.

Et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel ? dicentium : In longum differentur dies et peribit omnis visio.

Fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio.

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.

Ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel.

Non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel.

25 Quia ego Dominus loquar : et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius ; sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

Quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Et factus est sermo Domini ad me dicens.

27 Fili hominis, ecce domus Israel dicentium : Visio, quam hic videt, in dies multos ; et in tempora longa iste prophetat.

Fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus ; verbum ; quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

Propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit