Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

10 Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

Et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum, quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo ;

Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

Cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus ; et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

Et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum, quæ sunt inter cherubim ; ingressus ille stetit juxta rotam.

Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim ; et sumpsit, et dedit in manus ejus, qui indutus erat lineis ; qui accipiens egressus est.

Et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum ;

Et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum.

9 Et vidi, et ecce quatuor rotæ juxta cherubim ; rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum ; species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi ;

Et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti.

10 Et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

Et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur ; et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

Cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis, in circuitu quatuor rotarum.

Et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

Et rotas istas vocavit volubiles audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum ; facies una, facies cherub ; et facies secunda, facies hominis ; et in tertio facies leonis ; et in quarto facies aquilæ.

Quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae.

15 Et elevata sunt cherubim ; ipsum est animal, quod videram juxta fluvium Chobar.

Et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea ; et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

Cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant.

17 Stantibus illis, stabant ; et cum elevatis elevabantur ; spiritus enim vitæ erat in eis.

Stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi ; et stetit super cherubim.

Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me ; et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt ; et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis ; et gloria Dei Israel erat super ea.

Et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea.

20 Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar ; et intellexi quia cherubim essent.

Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni ; et similitudo manus hominis sub alis eorum.

Quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

Et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit