Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

3 Et dixit ad me : Fili hominis quodcumque inveneris comede ; comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel.

Et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel.

2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo ;

Et aperui os meum et cibavit me volumine illo.

3 Et dixit ad me : Fili hominis venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et comedi illud ; et factum est in ore meo sicut mel dulce.

Et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce.

4 Et dixit ad me : Fili hominis vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos.

Et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos.

5 Non enim ad populum profundi sermonis, et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israel ;

Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israhel.

6 Neque ad populos multos profundi sermonis, et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones ; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te.

Neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te.

7 Domus autem Israel nolunt audire te ; quia nolunt audire me ; omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.

Domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde.

8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum.

Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum.

9 Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam ; ne timeas eos, neque metuas a facie eorum ; quia domus exasperans est.

Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est.

10 Et dixit ad me : Fili hominis omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi ;

Et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi.

11 Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis : Hæc dicit Dominus Deus, si forte audiant, et quiescant.

Et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant.

12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ : Benedicta gloria Domini de loco suo,

Et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo.

13 Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ.

Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae.

14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me ; et abii amarus in indignatione spiritus mei ; manus enim Domini erat mecum, confortans me.

Spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me.

15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos, qui habitabant juxta flumen Chobar, et sedi ubi illi sedebant ; et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.

Et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum.

16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :

Cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens.

17 Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel ; et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

Fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me.

18 Si dicente me ad impium : Morte morieris ; non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat ; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.

Si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram.

19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia ; ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.

Si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti.

20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem ; ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annuntiasti ei ; in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus, quas fecit ; sanguinem vero ejus de manu tua requiram.

Sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram.

21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit ; vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti.

22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.

Et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum.

23 Et surgens egressus sum in campum ; et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi juxta fluvium Chobar ; et cecidi in faciem meam.

Et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam.

24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos ; et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuæ.

Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae.

25 Et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis ; et non egredieris de medio eorum.

Et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum.

26 Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans ; quia domus exasperans est.

Et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est.

27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat ; quia domus exasperans est.

Cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit