Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Exodus

(Versiculus)

39 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

De hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

Fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.

3 Opere polymitario ; inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

Opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine.

4 Duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

Duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum.

5 Et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

Et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel ;

Paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel.

7 Posuitque eos in lateribus superhumeralis, in monimentum filiorum Israel, sicut præceperat Dominus Moysi.

Posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto et bysso retorta ;

Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.

9 Quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

Quadrangulum duplex mensurae palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

In secundo carbunculus sapphyrus iaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

In tertio ligyrius achates amethistus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

In quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.

Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo ;

Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo.

16 Et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

Et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis.

17 E quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

E quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant.

18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

Haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur.

19 Stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

Stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

Fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam.

21 Et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem ;

Et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem.

22 Deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta ;

Deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta.

23 Et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicæ, per gyrum ;

Et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum.

24 Tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

Tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus ;

Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius.

26 Et mitras cum coronulis suis ex bysso ;

Et mitras cum coronulis suis ex bysso.

27 Feminalia quoque linea, byssina ;

Feminalia quoque linea byssina.

28 Cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

Cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi.

29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario : Sanctum Domini ;

Fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini.

30 Et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

Et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii ; feceruntque filii Israel cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases.

33 Opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus,

Opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus.

34 Velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

Velum arcam vectes propitiatorium.

35 Mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

Mensam cum vasis et propositionis panibus.

36 Candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

Candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo.

37 Altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus ;

Altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus.

38 Et tentorium in introitu tabernaculi ;

Et tentorium in introitu tabernaculi.

39 Altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

Altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis.

40 Tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis, jussa sunt fieri.

Tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

Vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius.

42 Obtulerunt filii Israel, sicut præceperat Dominus.

Obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus.

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

Quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit