Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Exodus

(Versiculus)

28 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

Adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

Faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

Haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

Accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

Facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

Duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

Ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel :

Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel.

10 Sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

Sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos,

Opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos.

12 Et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

Et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

Facies et uncinos ex auro.

14 Et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

Et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

Rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex ; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

Quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus ;

Ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus.

18 In secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis ;

In secundo carbunculus sapphyrus et iaspis.

19 In tertio ligurius, achates, et amethystus ;

In tertio ligyrius achates et amethistus.

20 In quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

In quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israel : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

Habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo ;

Facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo.

23 Et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate ;

Et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate.

24 Catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus ;

Catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius.

25 Et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

Et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

Facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt.

27 Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

Nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali.

28 Et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

Et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

Portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino ; et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper.

Pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

Facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam.

32 In cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

In cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

Deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis.

34 Ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum, rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

Ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

Et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris : Sanctum Domino.

Facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

Ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram.

38 Imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

Inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

Stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras, in gloriam et decorem ;

Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem.

41 Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora ;

Facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina.

43 Et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

Et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit