Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Exodus

(Versiculus)

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutusque est Dominus ad Mosen dicens.

2 Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias ; ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

Loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

Haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes.

4 Hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

Hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum.

5 Et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim ;

Et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim.

6 Oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum ; et thymiamata boni odoris ;

Oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris.

7 Lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod ac rationale.

Lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum,

Facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum.

9 Juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

Iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud.

10 Arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos ; latitudo, cubitum et dimidium ; altitudo, cubitum similiter ac semissem.

Arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris ; faciesque supra, coronam auream per circuitum ;

Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum.

12 Et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos ; duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

Et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro ;

Facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis ;

Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis.

15 Qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

Qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

Ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo. Duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

Facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

Duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

Cherub unus sit in latere uno et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca.

21 In qua pones testimonium quod dabo tibi.

In qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israel.

Inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

Facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo ; faciesque illi labium aureum per circuitum,

Et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum.

25 Et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis ; et super illam, alteram coronam aureolam.

Et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

Subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

Ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

Parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

Sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul et lilium ; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium ; hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili ;

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili.

34 In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

In ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.

Spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

Et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

Emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit