18 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Ægypto,
Cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto.
2 Tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
Tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat.
3 Et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;
Et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena.
4 Alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis.
5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei ;
Venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei.
6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea.
Et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea.
7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum ; salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum.
8 Narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni, et Ægyptiis propter Israel ; universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
Narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus.
9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.
Laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum.
10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Ægypti.
Et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti.
11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod superbe egerint contra illos.
Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos.
12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo ; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
Obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino.
13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam.
14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? Cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?
Quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam.
15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei.
Cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei.
16 Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.
Cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius.
17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis ;
At ille non bonam inquit rem facis.
18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est ; ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere.
Stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere.
19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum ;
Sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum.
20 Ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
Ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere.
21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam ; et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos.
22 Qui judicent populum omni tempore ; quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent ; leviusque sit tibi, partito in alios onere.
Qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere.
23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare ; et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
Si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua.
24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
Quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat.
25 Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos.
26 Qui judicabant plebem omni tempore ; quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
Qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes.
27 Dimisitque cognatum suum ; qui reversus abiit in terram suam.
Dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.