Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Exodus

(Versiculus)

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

Dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti.

2 Mensis iste, vobis principium mensium ; primus erit in mensibus anni.

Mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

Loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus ; juxta quem ritum tolletis et hœdum.

Erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus ; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.

Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum.

Et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni ; caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

Nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis.

11 Sic autem comedetis illum : Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter ; est enim Phase (id est) transitus Domini.

Sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus ; et in cunctis diis Ægypti faciam judicia, ego Dominus.

Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis ; et videbo sanguinem, et transibo vos ; nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum ; et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis. In die primo non erit fermentum in domibus vestris. Quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.

Septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

Dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma ; in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

Et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma, usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

Primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ.

Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae.

20 Omne fermentatum non comedetis ; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

Omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

Vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane ;

Fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios ; cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et lædere.

Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

Cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

Et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio.

27 Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

Dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israel fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

Et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

Factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus ; et ortus est clamor magnus in Ægypto ; neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

Surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel ; ite, immolate Domino sicut dicitis.

Vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

Oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

Urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur ; et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos.

35 Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moyses ; et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

Feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis ; et spoliaverunt Ægyptios.

Dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios.

37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

Profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, et animantia diversi generis multa nimis.

Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant ; et fecerunt subcinericios panes azymos ; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram ; nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

Coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare.

40 Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

Habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

Quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.

42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti ; hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.

Nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase ; omnis alienigena non comedet ex eo.

Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

Omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

Advena et mercennarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur ; nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

In una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud.

Omnis coetus filiorum Israhel faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit ; eritque sicut indigena terræ ; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

Fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.

Et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit