Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Exodus

(Versiculus)

1 Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

Haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt.

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

Ruben Symeon Levi Iuda.

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

Isachar Zabulon et Beniamin.

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

Dan et Nepthalim Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta ; Joseph autem in Ægypto erat.

Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa.

7 Filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt ; ac roborati nimis, impleverunt terram.

Filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph ;

Surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est ;

Et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur ; et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

Venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus ; ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant ;

Quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant.

13 Oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis ;

Oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis.

14 Atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

Dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua.

16 Præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum ; si femina, reservate.

Praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti ; sed conservabant mares.

Timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

Quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis.

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres ; ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

Quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus ; et crevit populus, confortatusque est nimis.

Bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

Et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite ; quidquid feminini, reservate.

Praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit