10 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias ;
Rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias.
2 Cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum atque Persarum :
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum.
3 Et quomodo Mardochæus, judaici generis, secundus a rege Assuero fuerit ; et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
Et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent.
O texto desse capítulo, assim como os demais, digitalizado e diagramado pelo compilador, foi
extraído da Bíblia Ilustrada bilíngue (latim/português) de 1891, do Padre Antônio Pereira de Figueiredo. Vide em Apócrifos : Os capítulos do Livro de Esther, que não se acham nem no hebreu, nem no caldaico.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.