Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ecclesiastes

(Versiculus)

10 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.

Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia.

2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.

Cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius.

3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.

Sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat.

4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.

Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima.

5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :

Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis.

6 Positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.

Positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.

7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.

Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram.

8 Qui fodit foveam incidet in eam : et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.

Qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.

9 Qui transfert lapides affligetur in eis ; et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.

Qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.

10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur ; et post industriam sequetur sapientia.

Si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia.

11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.

Si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit.

12 Verba oris sapientis gratia ; et labia insipientis præcipitabunt eum ;

Verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum.

13 Initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.

Initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus.

14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?

Stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare.

15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.

Labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere.

16 Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.

Vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt.

17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.

Beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.

18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.

In pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus.

19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia.

In risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia.

20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.

In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit