8 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et Potentissimus faciem illius commutabit.
Sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit.
2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.
Ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei.
3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo, quia omne quod voluerit faciet.
Ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet.
4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?
Et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis.
5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit.
6 Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio,
Omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio.
7 Quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
Quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio.
8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum ; nec habet potestatem in die mortis ; nec sinitur quiescere ingruente bello ; neque salvabit impietas impium.
Non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium.
9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum.
10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est.
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.
12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius.
13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei.
14 Est et alia vanitas quæ fit super terram ; sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum ; et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico.
15 Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole.
16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
Et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit.
17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat ; etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto + plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.