1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem.
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas.
3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?
Quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole.
4 Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat.
Generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat.
5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
Oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens.
6 Gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur.
7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
Omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8 Conctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu.
9 Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
Quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est.
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in seculis quæ fuerunt ante nos.
Nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 Ego Ecclesiastes, fui rex Israel in Jerusalem ;
Ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem.
13 Et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus.
15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
Perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus.
16 Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit.
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus,
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus.
18 Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.
Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.