33 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam.
Haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam.
2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis ; apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
Et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex.
3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt ; et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
Dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius.
4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob ;
Legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob.
5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel.
Erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel.
6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero.
7 Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum ; manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
Haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit.
8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis.
9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos ; et fratribus suis : Ignoro vos ; et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt,
Qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.
10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel ; ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
Iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini ejus, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus, et qui oderunt eum, non consurgant.
Benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant.
12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo ; quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
Et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet.
13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente ;
Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente.
14 De pomis fructuum solis ac lunæ ;
De pomis fructuum solis ac lunae.
15 De vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum ;
De vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum.
16 Et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.
Et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos.
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus ; cornua rhinocerotis cornua illius ; in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim, et hæc millia Manasse.
Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse.
18 Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo ; et Issachar in tabernaculis tuis.
Et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis.
19 Populos vocabunt ad montem ; ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
Populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum.
20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad ; quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
Et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem.
21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus ; qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel.
Et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel.
22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis ; fluet largiter de Basan.
Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan.
23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini ; mare et meridiem possidebit.
Et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit.
24 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum.
25 Ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
Ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua.
26 Non est deus alius ut Deus rectissimi ; ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
Non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes.
27 Habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.
Habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere.
28 Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.
Habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore.
29 Beatus es tu, Israel. Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ. Negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
Beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.