Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Deuteronomii

(Versiculus)

27 Præcepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie :

Praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.

2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

Cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos.

3 Ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

Ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis.

4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis, in monte Hebal, et lævigabis eos calce ;

Quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce.

5 Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo, de lapidibus quos ferrum non tetigit,

Et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit.

6 Et de saxis informibus et impolitis ; et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

Et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.

7 Et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo.

8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide.

9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem : Attende, et audi, Israel : hodie factus es populus Domini Dei tui :

Dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui.

10 Audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

Audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi.

11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

Praecepitque Moses populo in die illo dicens.

12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

Hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin.

13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim.

14 Et pronuntiabunt levitæ, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce :

Et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce.

15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito ; et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen.

16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen.

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen.

18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen.

19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli, et viduæ ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen.

20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen.

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen.

22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen.

23 Maledictus qui dormit cum socru sua ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen.

24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen.

25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen.

26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit ; et dicet omnis populus : Amen.

Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit