Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Deuteronomii

(Versiculus)

14 Filii estote Domini Dei vestri ; non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo,

Filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo.

2 Quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem, de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

Quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram.

3 Ne comedatis quæ immunda sunt.

Ne comedatis quae inmunda sunt.

4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,

Hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram.

5 Cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

Cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum.

6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.

Omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis.

7 De his autem quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum ; hæc quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

De his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis.

8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam, et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

Sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.

9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite ;

Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite.

10 Quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

Quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt.

11 Omnes aves mundas comedite.

Omnes aves mundas comedite.

12 Immundas ne comedatis ; aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

Inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum.

13 Ixion, et vulturem ac milvum juxta genus suum ;

Ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum.

14 Et omne corvini generis ;

Et omne corvini generis.

15 Et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum ;

Strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum.

16 Herodium ac cygnum, et ibin,

Herodium et cycnum et ibin.

17 Ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

Ac mergulum porphirionem et nycticoracem.

18 Onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo ; upupam quoque et vespertilionem.

Onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem.

19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

Et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur.

20 Omne quod mundum est, comedite.

Omne quod mundum est comedite.

21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo, peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei, quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.

Quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae.

22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,

Decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos.

23 Et comedes in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

Et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,

Cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare.

25 Vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus ;

Vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus.

26 Et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua ; et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua,

Et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua.

27 Et levites qui intra portas tuas est. Cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.

Et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua.

28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.

Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas.

29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit