Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Deuteronomii

(Versiculus)

1 Hæc sunt verba, quæ locutus est Moyses ad omnem Israel, trans Jordanem, in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum,

Haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum.

2 Undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cades-Barne.

Undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.

3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israel omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis ;

Quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.

4 Postquam percussit Sehon, regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon ; et Og, regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,

Postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai.

5 Trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere :

Trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere.

6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis ;

Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis.

7 Revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.

Revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten.

8 En, inquit, tradidi vobis ; ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.

En inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos.

9 Dixique vobis illo in tempore :

Dixique vobis illo in tempore.

10 Non possum solus sustinere vos, quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.

Non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae.

11 (Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)

Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est.

12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia ;

Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia.

13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.

Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes.

14 Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.

Tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere.

15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.

Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula.

16 Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate, sive civis sit ille, sive peregrinus.

Praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus.

17 Nulla erit distantia personarum ; ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.

Nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam.

18 Præcepique omnia quæ facere deberetis.

Praecepique omnia quae facere deberetis.

19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,

Profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne.

20 Dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.

Dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis.

21 Vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ; ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis ; noli timere, nec quidquam paveas.

Vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas.

22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram, et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.

Et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates.

23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis,

Cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.

24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad vallem Botri ; et considerata terra,

Qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra.

25 Sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

Sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri

Et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri.

27 Murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.

Murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret.

28 Quo ascendemus ? Nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ ; filios Enacim vidimus ibi.

Quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi.

29 Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos ;

Et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos.

30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.

Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis.

31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.

Et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum.

32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,

Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro.

33 Qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.

Qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.

34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :

Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait.

35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,

Non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris.

36 Præter Caleb, filium Jephone ; ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.

Praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum.

37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc ;

Nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc.

38 Sed Josue, filius Nun, minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israeli.

Sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli.

39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur ; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.

Parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam.

40 Vos autem, revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.

Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri.

41 Et respondistis mihi : Peccavimus Domino ; ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,

Et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem.

42 Ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris.

Ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris.

43 Locutus sum, et non audistis ; sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.

Locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.

44 Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit de Seir usque Horma.

Itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma.

45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.

Cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere.

46 Sedistis ergo in Cades-Barne multo tempore.

Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit