1 Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino.
2 Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
Fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te.
3 Trahe me ; post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum ; recti diligunt te.
Trahe me post te curremus [in odorem unguentorum tuorum] introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te.
4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.
Nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum.
7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
Si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
Equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
9 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
11 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
Fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14 Ecce tu pulchra es, amica mea ! Ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
Ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum.
15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
Ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.